Vitae

Scarborough

Gallery

WSU

 

E-mail address:

aa3276@wayne.edu

James Ruebel, president of the Classical Association of the Middle West and South (CAMWS), who is on the left and Jim May, official CAMWS orator, who is on the right present me with a parchment celebrating the occasion of my Ovatio on April 5, 2002 in Austin TX

James May's speech given April 5, 2002 at the Classical Association
of the Middle West and South Spring meeting in Austin Texas:

Deinde venio ad aliam feminam mirandam, mulierem, ut ait Cicero
noster, "non solum nobilem verum etiam notam"! Quae vero primum
amore studioque antiquarum linguarum incensa est ab fratre minore
atque magistra in civitate fructibus floribusque florenti. Qua in
civitate et baccalaurea et magistra artium facta, illa migravit ad
civitatem--terram amantissimorum patriae--in qua illud libertatis
nostrae causa bellum primum erupit. Nostram collegam, gradum
doctoris adeptam, arcessivit illa universitas sita in urbe quae est
notissima curribus nostris construendis. O di boni, quas res
mirabiles, quae facta incredibilia perfecit in universitate sua, in
ista urbe, in civitate, in nostra regione! Onerata plurimis coronis
docendi et insignibus Societatis nostrae cui vicaria praesidis
servit, magnas it illa per urbes, ad litora ab litoribus (mirabile
dictu!), disserens de paradoxis Stoicorum, de docenda lingua Latina,
de rebus classicis in patria nostra traditis, de illustribus viris
qui ab gentibus Africanorum orti in patria nostra studia nostra
docuerunt. Quae cum ita sint, oro atque obsecro ut vos nunc nostram
omnibus laudibus cumuletis. Plaudite, quaeso, MICHELE V. RONNICK.